# In Psalterium Expositio 3.38.1

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 3, Psalmus Cxxxyiii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.38.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.38.1

In finem, psalmus David. Post tot psalmos istud In finem repetitur, ut merito iterum exponi debere videatur. Proxima est enim oblivioni protracta longinquitas. In finem diximus dupliciter dici. Est unus iste mortalis occasus ac terminus aliquarum rerum, qui humanae conditioni simillimus spatio peracto concluditur. Alter vero perfectus atque aeternus, id est Dominus Christus, qui finis non ad occasum respicit, sed ad totius integritatis culmen attendit. Nam cum ad illum perventum fuerit, non est ultra quod quaerere debeamus: quoniam ipse ad omnia sufficit, in quo est majestatis cuncta perfectio et omnium plenitudo virtutum. Quapropter universus hic psalmus, sicut et Patri doctissimo Hilario placuit (In praefat. hujus psalmi), ex Christi Domini persona dicendus est. Sed ne humilitas ejus quemquam turbare ac confundere videatur, ad illam regulam redeat catholicae disciplinae, ut duas naturas unitas atque perfectas in Domino Christo esse meminerit: una qua Deus et coaeternus est Patri; altera qua ex Maria Virgine natus, unus atque idem in tempore homo fieri pro nostra salute dignatus est. Et ideo quod humiliter loquitur, non deitati debet applicari, sed pro mysterio sanctae incarnationis intelligi. Qua ratione tractata, inoffense cognoscimus divina mysteria.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
