# In Psalterium Expositio 3.38.11

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 3, Psalmus Cxxxyiii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.38.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.38.11

Vers. 12. Quoniam tu possedisti renes meos, Domine; suscepisti me de utero matris meae, Renes significant fortitudinem corporalem, qni dum bene vigent, corpus nostrum eorum ministerio vegetatur; cum fuerint saucii, imbecilla nimis fragilitate succumbit. Quapropter renes suos merito a Patre dicit esse possessos, qui coelestis justitiae firmitate consistens, peccatum fragilis corporis ignoravit. De utero vero matris, de Synagogae finibus dicit, quia ipse per susceptam carnem a Synagoga generatus est, quando eum ritu Judaeorum octavo die circumcisum esse cognovimus: susceptum se perhibens a deitate Patris, sive sua, quoniam utrumque unum est. Nam si hoc tantummodo de virginali utero velis advertere, non solum quando egressus, sed quando Spiritu sancto conceptus est, a Domino probatur assumptus, ut ex hoc Nestoriana destruatur iniquitas. Ex utero enim significat in utero, sicut Dominus ait Jeremiae: Priusquam te formarem in utero novi te, et in vulva sanctificavi te (Jer. I, 5). Verum haec omnia a natura suscepta hominis in sancti Patris honore referuntur, sicut Evangelii textus ostendit, deliberationis ejus fuisse Patrem praedicare, voluntatem ejus implere, acceptum ab eo calicem bibere, et in nulla parte ab ipsius dispensationis gloria discrepare.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
