# In Psalterium Expositio 3.38.12

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 3, Psalmus Cxxxyiii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.38.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.38.12

Vers. 13. Confitebor tibi, Domine, quoniam terribiliter mirificatus es: mira opera tua, et anima mea novit [mss. A., B., magnificatus es, mirabilia cognoscit] nimis. Venit ad tertium modum, ubi laudat Patrem, qui in eum miracula tanta monstravit. Terribiliter enim mirificatus est Pater, quando passionem Domini Christi tenebrae sunt secutae, terra contremuit, saxa dirupta sunt, sepulcra patuerunt, mortui resurrectione laetati sunt, cum ipse iterum in eodem corpore sancta resurrectione conspectus est, dum ad discipulos suos januis clausis intravit, dum coelos sub hominum visione conscendit; quae licet propria deitate compleverit, more suo paternis hoc virtutibus applicavit, ut (sicut saepe dictum est) sanctae cooperationis patefaceret unitatem. Sequitur, mira opera tua, et anima mea novit nimis. Operam Patris miram noverat, quia (sicut superius dixit) nox illuminatio in deliciis ejus erat, quia possederat renes ipsius, quia illum susceperat ex utero matris suae; neccsse enim fuit ut illum mirabilem cognosceret, quem tantorum beneficiorum pissimum largitorem humanitas ejus plena divini luminis claritate cernebat: quia, sicut in Evangelio dicit: Nemo novit Patrem nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare (Matth. XI,27);et aliter, ideo noverat nimis operam Patris, quia, sicut ipse dicit: Ego in Patre, et Pater in me est (Joan. XIV, 11); non enim sic potest nosse, qui separatur extrinsecus. Istud enim nosse inaestimabile, singulare atque incomprehensibile est, quando in se alterutrum manere noscuntur.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
