# In Psalterium Expositio 3.38.17

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 3, Psalmus Cxxxyiii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.38.17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.38.17

Vers. 18. Si occidas, Deus, peccatores: viri sanguimuti, declinate a me. Vers. 19. Quia dicitis in cogitationibus: Accipient in vanitate civitates suas. In his duobus versibus, primo loco dicamus hyperbaton, ut juvante Domino facilius eorum expositionem per partes explicare valeamus. Est enim talis ordo verborum: Si occidas, Deus, peccatores. Ante omnia nobis cavendum est ne putemus Dominum Christum deprecari interitum peccatorum, qui ad peccatores venerat sine dubitatione salvandos, sicut ipse in Evangelio dicit: Non veni vocare justos, sed peccatores (Matth. IX, 13). Quod si hoc spirituali ter inquiramus, cuncta nobis removetur adversitas. Dicit ergo: Si occidas, Deus, peccatores. Occidit Deus peccatorem, cum moritur peccato, ut vivat Domino, sicut ait Apostolus: Mortuus sum legi, ut vivam Christo (Gal. II, 19). Occiduntur ergo peccatores, quando a cogitationibus malis in bonum dispositum transferuntur. Quod dum eis beneficio conversionis emerserit, tunc in vano accipiunt priores civitates suas, id est vitiosissimas superstitiones, quae pertinent ad Babyloniam, quando jam Dei beneficio ad Ecclesiae catholicae septa pervenerint. Et quoniam non merentur omnes ad fidem catholicam pervenire, illis perfidis ac duratis, qui credere noluerunt, quod est in medio dicitur: Viri sanguinum, declinate a me, quia dicitis in cogitationibus. Isti ergo viri sunt sanguinum, quia carnaliter vivunt, et quae sunt sanguinis peragunt; quibus merito dicitur, discedite, quia locum non desideraverunt in Ecclesia reperire. Sequitur: Quia dicitis in cogitationibus, id est, contra illa murmuratis quae vobis Spiritus sancti virtute praedicata sunt. Et ideo si praedictum ordinem teneas, omnem a te caliginem confusionis emendas.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
