# In Psalterium Expositio 3.38.19

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 3, Psalmus Cxxxyiii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.38.19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.38.19

Vers. 22. Proba me, Deus, et scito cor meum; interroga me, et cognosce semitas meas. Vers. 23. Et vide si via iniquitatis in me est; et deduc me in viam aeternam. Istud nullus potest alter de se dicere, nisi qui et illud ait: Ecce venit princeps mundi hujus, et in me non inveniet quidquam (Joan. XIV, 30). Solus enim absque peccato esse dignoscitur qui etiam tulisse peccata hominum comprobatur. Proba patientiam demonstrat. Scito, quia delinquere in tanta rerum fluctuatione nescivi. Interroga ad inquisitionem pertinet minutissimam, quia nemo scienti interrogatus potest negare quae gesta sunt. Semitae quoque ad operationes respiciunt, quas ille jugiter coelesti sanctitate transegit. Sequitur: Et vide si via iniquitatis in me est, et deduc me in viam aeternam. Considera, magister bonus quemadmodum perfectum ordinem docet. Prius se dixit probari, sciri, deinde interrogari, ut quando iniquitas non fuisset inventa, perduceretur in illam viam ubi regnat cum sancto Spiritu potestate mirabili et gloria sempiterna. Via iniquitatis diabolicus actus est, quem in hujus saeculi cursu malis instigationibus exercere non desinit. Hanc viam juste in se negavit esse, qui petra est, quia vestigium serpentis antiqui in ejus soliditate nullatenus valuit inveniri. Merito ergo humana substantia in aeternam viam petiit se deduci, in qua diaboli semita non potuit inveniri. Frequenter enim Dominus Christus petit a Patre quae propria sunt, ut unitas charitatis, potentiae vel naturae inter eos possit agnosci.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
