Latin
Part 3, Psalmus Cxxxyiii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.38.2
Unproofread scanNot analysed yet
Divisio psalmi. Per totum psalmum loquitur Dominus Christus. Primo modo de pausatione et resurrectione propria verba facit ad Patrem, omnes cogitationes suas illi dicens esse notissimas. Secundo modo, potentiam paternae divinitatis exponit, quia in id quod homo est, nullo loco, nulla longitudine ab ejus notitia se possit abscondere: addens quoniam ab utero Matris suae ipso protegente servatus est, qui mundi vitia gloriosa sanctitate superavit. Tertio, se laudaturum a parte qua subjectus est, Patrem Dominum profitetur, cujus opera in eum potens et mirabilis esse monstrata est, praedicationes quoque suas et sanctorum omnium voluntates dicens illi esse notissimas. Quarto modo, confirmatum asserit beatorum omnium principatum, jubens a se impios obstinatosque discedere, qui tamen nulla erant poenitudinis humilitate salvandi. Hunc autem psalmum multo sollicitius arbitror audiendum, est enim mysteriorum profunditate plenissimus.