# In Psalterium Expositio 3.38.3

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 3, Psalmus Cxxxyiii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.38.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.38.3

Expositio psalmi. Vers. 1. Domine, probasti me, et cognovisti me: tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam. Domine, clamat ad Patrem Jesus Christus ab illa parte qua servus esi. Probavit autem, id est manifestam fecit humilitatem ipsius, quando a Joanne baptizari voluit, qui peccata non habuit. Non enim peccator fuit, sed peccata potius curanda suscepit, sicut propheta dicit: Peccata suscepit nostra, et infirmitates nostras portavit (Isai. LIII, 4). Cognovit eum, id est ostendit, quando dixit: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui: ipsum audite (Matth. XVII, 5), scilicet dicentem: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30). Est et alia verborum istorum apta cognitio. Probatus est, quando cum tentavit diabolus in deserto; agnitus est, cum tentatione recedente ministerium habuit angelorum. Accidit tertia, quam in Evangelio ipse testatur; probatus est enim tempore passionis, qua pietate sit praeditus, ut in cruce positus pro inimicis oraret; cognitus, quando gloriam mirandae resurrectionis ostendit. Tunc quippe deitas ejus etiam illis innotuit, qui eam antea credere dubitabant; ait enim evangelista: Hoc tertio manifestavit se Jesus discipulis suis ad mare Tiberiadis, postquam resurrexit a mortuis; et crediderunt in eum discipuli ejus (Joan. XXI, 14). Bene autem appellata est sessio mors Domini Salvatoris, in qua non poena, sed requies fuit. Sive (ut alii putant) sessio pertinet ad doctrinam quam Dominus coelesti sanctitate praedicavit, sicut ipse quoque in Evangelio doctores significans, dicit: Super cathedram Moysi sederunt scribae et pharisaei (Matth. XXIII, 2). Cognovisti autem per figuram hypallage dictum est, quae Latine dicitur permutatio, id est cognitum me fecisti, quia Divinitati omnia non solum quando fiunt, sed etiam in praedestinatione noscuntur esse manifesta.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
