Latin
Part 3, Psalmus Cxxxyiii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.38.4
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 2. Intellexisti cogitationes meas a longe, semitam meam et directionem meam investigasti. Vers. 3. Et omnes vias meas praevidisti, quia non est dolus in lingua mea. In his duobus versibus praescientia sanctae Divinitatis ostenditur: a longe enim non locum probatur significare, sed tempus, quia non solum facta nostra praevidet, verum etiam cogitationes nostras antequam nos ipsi existamus agnoscit. Quod totum convenit, si ad incarnationem Domini competenter aptetur. A divinitate enim sua, creator; a substantia corporali, creatus est. Nemo ergo calumnias ineptas moveat, sed quod est certissimum studio pietatis intelligat: ne inde miserrimi corruamus, unde spem salutis accepimus. Sequitur, semitam meam ei directionem meam investigasti. Et omnes vias meas praevidisti. Semitae pertinent ad cogilationes tacitas, directio ad justa judicia, viae ad actus humanos; quae ille omnia immaculata puritate complevit, quem in utraque natura unum eumdem que veraciter existentem fides catholica confitetur. Nam quod dicit, investigasti, justitiam suae actionis ostendit: quoniam quamvis fuerit scrupulosissime perquisitum, nihil in eo culpabile constat inventum. Vias meas praevidisti. In tantum praevisae sunt, ut et prophetatae esse noscantur. Scriptum est enim de mansuetudine ipsius: Sicut ovis ad occisionem ductus est, et sicut agnus coram tondente se, sic non aperuit os suum (Isai. LIII, 7). Adjecit, quia non est dolus in, lingua mea: utique, quia veritas non habet dolum; ipse enim professus est: Ego sum via, veritas et vita (Joan. XIV, 6). Non enim quidquam sub aliqua falsilate loculus est, sed sicut a Patre accepit, ita et populis salutariter praedicavit. Dicit enim a natura humanitatis: Qui me misit major me est (Ibidem, 28). Dixit etiam de aequalitate majestatis suae: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30). Utrumque verum, utrumque sine dolo prolatum est; ut et majestatem suae divinitatis ostenderet, et sanctae incarnationis humilitatem veraciter aperiret.