# In Psalterium Expositio 3.38.5

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 3, Psalmus Cxxxyiii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.38.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.38.5

Vers. 4. Ecce tu. Domine, cognovisti omnia novissima et antiqua; tu formasti me, et posuisti super me manum tuam. Intuere quam veraciter superius dictum est, non est dolus in lingua mea, ut hic duas naturas evidenter exprimeret. Dicit enim Patri: Ecce tu cognovisti omnia novissima: quod pertinet ad incarnationem ipsius, quae facta est novissimis temporibus, sicut legitur: Agnus occisus ad vesperam (Exod. XII, 6). Et apostolus: Filioli, novisima hora est (I Joan. II, 18). Subjunxit, et antiqua. Hoc certe ad deitatem pertinere non dubium est; unde scriptum est: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1), etc. Antiqua enim dicit, id est aeterna, qua? nec initio nec fine clauduntur, sicut in Daniele legitur: Throni positi sunt, et Antiquus dierum sedit (Dan. VII, 9), etc. Et ut hoc iterum humanis sensibus evidentius intimaret, eadem mutata verborum qualitate repetiit. Tu formasti me significat genuisti. Hoc enim verbum dici solet et de deitate, sicut dicit Apostolus: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo (Philip. II, 6). Sequitur, et posuisti super me manum tuam. Posuit Pater super eum manum suam, quando in ipso virtutem suae majestatis ostendit, sicut in alio psalmo dictum est: Inveni David servum meum: in oleo sancto meo unxi eum. Manus enim mea auxiliabitur illi, et brachium meum confortabit [ed., confirmabit] eum. Nihil proficiet inimicus in eo, et filius iniquitatis non apponet nocere ei (Psal. LXXXVIII, 21, 22, 23). Ecce quomodo super eum manum suam posuit Pater.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
