Latin
Part 3, Psalmus Cxxxyiii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.38.6
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 5. Mirabilis facta est scientia tua ex me: confortata est, nec potero ad eam. Scientiam dicit Patris, quae per eum praedicata est ubique terrarum; haec confortata est in pectoribus humanis, de qua prius incerta credulitate dubitabatur. Quem sensum et in Evangelio dicit: Pater, manifestavi nomen tuum hominibus (Joan. XVII, 6). Ipsius enim revelatione gestum est, ut potuisset sanctae Trinitatis unitas apparere reverenda; et parte est per Jesum Christum mirabilis scientia Patris, dum terrigenis sanctae legis sacramenta narrata sunt. Et ut conditionis humanae verius panderetur, adjecit, nec potero ad eam: quia natura hominis quam est dignatus assumere, divinae substantiae se non poterat adaequare. Sic enim et evangelica voce declaratur: Pater major me est (Joan. V, 19); et iterum: Non potest Filius facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem (Joan. XIV, 28). Sed hoc intelligat dementissimus Arianus, quia non debuit aliter a carne dici, quae etiam exspectabatur occidi.