# In Psalterium Expositio 3.38.7

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 3, Psalmus Cxxxyiii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.38.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.38.7

Vers. 6. Quo ibo a spiritu tuo? et a facie tua quo fugiam? Venit ad secundum modum, in quo ostendit per enumerationes mysticas a nulla creatura divinam falli posse praesentiam. Nam cum ubique totus plenissime sil, qui eum putat declinari, quo possit abscondi? Illic enim aliquis potest esse celatus, ubi praesens non fuerit ille qui fugitur. Dicendo enim: Quo ibo? significat natura humanitatis non se habere quo fugiat, cum Spiritus sanctus ubique sit totus, sicut Salomon dicit: Spiritus Domini replevit orbem terrarum (Sap. I, 7). Sed hoc dictum est per schema quod dicitur diaporesis, cum quaerimus quod potissimum facere debeamus. Sed cum tali praedicatione ubique Spiritum sanctum esse noscamus, dubium non est Spiritum sanctum coaeternum et coaequalem Patri el Filio reperiri. Nam ubique et tota esse non potest, nisi sola Trinitas. Quapropter cesset irreligiosa praesumptio, nihil hic majus minusve fingatur. Ad illud remedium salutare redeamus. Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, omnipotens Creator, incomprehensibilis, unus est Deus. Facies autem per tropologiam pro praesentia ponitur: quoniam sicut facies nostra tantum videt, ita omnis substantia Domini visione perspicabili atque inenarrabili cuncta cognoscit, omnia complectitur, omnia penetrat, omnia contuetur.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
