# In Psalterium Expositio 3.38.9

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 3, Psalmus Cxxxyiii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.38.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.38.9

Vers. 10. Et dixi: Forsitan tenebrae conculcabunt me, et nox illuminatio mea in deliciis meis. Prima pars versus istius sub ironia pronuntianda est. Frequenter enim aliqua quasi sub ambiguitate proferimus, de quibus dubitare non possumus, sicut in alio psalmo jam dictum est: Forsitan vivos deglutissent nos (Psal. CXXIII, 3), et reliqua. Quomodo enim tenebrae conculcare poterant, quae jus in tanta gloria non habebant? Ipse enim dicit de se: Ego sum lux hujus mundi (Joan. VIII, 12). Sed conculcavit ille potius tenebras, qui caecitatem primi hominis ad ejus posteros transeuntem, misericordiae suae luce superavit. Quapropter hoc commate quo ait, Forsitan tenebrae conculcabunt me, irridentur illi qui de ipso poterant timoris alicujus nebulas suspicari. Cujus sensus sequitur explanatio, cum dicit: Et nox illuminatio in deliciis meis. Quomodo poterat a tenebris conculcari, cui erat nox illuminatio in deliciis suis? Noctem significat inferni claustrum, quod revera illuminavit, quando potestatem diaboli contrivit, et hominem sua miseratione liberavit, quem ad imaginem et similitudinem suam plasmare dignatus est. In deliciis autem meis, paradisum significat, unde primum hominem peccata pepulerunt; sed confessionis beneficio animae sanctorum ad ejus amoenitatem Domino praestante reversae sunt. Sic enim credenti latroni dictum est: Amen dieo tibi, hodie meeum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43). Paradisus enim significatur amoenissimus locus et felicissimae jucunditatis aeterna securitas.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
