Latin
3.4.357.185 to 3.4.357.214
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.4.357.185-214
Unproofread scanNot analysed yet
quod revera hominum esse noscitur firmamentum, sicut in superiori psalmo dixit: Et panis cor hominis confirmat (Psal. CIII, 15). Vers. 17. Misit ante eos virum; in servum venundatus est Joseph. Ante patriarchas quos superius memoravit, misit Joseph, quem merito dixit virum, quia multa passus viriliter cuncta sustinuit. Considerandum est etiam quod dicit cum Dominum misisse, qui fratrum suorum iniquitate distractus est. Novit enim Deus bene uti malis alienis; et sicut peccatores praecepta ejus exsecrabiliter convertunt, ita illo disponente facta pessimorum ad eventus prosperos transferuntur. Nam venundatus Joseph ad servitium pervenit ad gloriam, et ipse postea fratrum misertus est, qui eum crudeliter perdere decreverant. Sic enim omnia illi adversa feliciter contigerunt, ut missio facta sit Domini, Joseph dolosa venditio; sicut et ipse suis fratribus dixit: Pro salute enim vestra misit me Deus in AEgyptum (Gen. XLV, 5); et iterum ipse dicit: Vos quidem cogitastis de me malum, sed Deus vertit illud in bonum (Gen. L, 20). Quae vero pertulerit, consequenter exponit. Ordo autem verborum talis est: Misit ante eos virum Joseph, qui in servum venundatus est. Istud enim, Qui, subaudire debemus, ut nobis constet absoluta locutio. Vers. 18. Humiliaverunt in compedibus pedes ejus, ferrum pertransivit anima [ms. F. ,animam] ejus. A praeposito Pharaonis Putiphar, Joseph quidem redactus est in carcerem; compedes autem accepisse non legitur. Sed fieri potuit tu qui in ergastulo retrusus est, et ferreis nexibus ligaretur, maxime qui in tanto crimine fuerat accusatus. Nec illud discrepat quod ibi narratum est, miseratione custodis carceribus fuisse praelatum; fieri enim potuit ut et ista praecederent, et illa sequerentur. Quapropter ipse Scripturas divinas probabiliter intelligit, qui singulis quibusque locis crediderit inesse veritatem. Nam et in centesimo tertio psalmo dictum est: Qui facit angelos suos spiritus, quod utique in Genesi non legitur.