Latin
3.4.357.358 to 3.4.357.385
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.4.357.358-385
Unproofread scanNot analysed yet
Ignem vero comburentem, fulmina significat, quae solent excitata tempestate desaevire. Sequitur, et percussit vineas eorum et ficulneas eorum, et contrivit omne lignum fimum eorum. Quod dicit, percussit, ad superiora respicit, sive grandinem, sive fulmina, quae coelestis potentia terris velut tela infesta jaculatur. Et ne tantum ficulneas putares, aut vineas esse percussas, addidit, omne lignum finium eorum; ut et sata non dubitares eversa, ubi arborum quoque robora cognosceres fuisse contrita. Majora enim continent intellectum minorum. Vers. 34. Dixit, et venit locusta et bruchus, cujus non erat numerus. Vers. 35. Et comedit omne fenum terra eorum et omnem fructum terrae ipsorum. Sexta inchoat plaga. Sed et haec locutio superiori sententias similis approbatur, id est, Dixit, et venit cynomyia et ciniphes. Locusta vero mater bruchi est, quem mala fecunditate progenerat, quae ad illam praedam quasi convocatus exercitus cum sua prole descendit. Et no crederes inaniter deductum, omnem fructum terrae illius ab eis dicit esse consumptum. Vers. 36. Et percussit omne primogenitum in terra AEgypti, primitias omnis laboris eorum. Venit ad septimam, quantum ad hunc psalmum pertinet, novissimam plagam, ubi jam victi AEgyptiorum populi malorum numerositate cesserunt. Nam quemadmodum amplius tolerare poterant, qui et omnia dulcia perdiderant, et desolatos se ipsis quoque victualibus sentiebant? Sic graviter per partes perit, qui divinis jussionibus reluctandum esse putaverit. Hic nonnulla quaestio videtur oboriri, cur septem AEgyptiorum plagas tantum psalmus iste commemoret, cum decem sint in Exodi narratione descriptas. Frequenter diximus in Scripturis divinis a parte totum debere sentiri, sicut in Evangelio legitur, Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14); quasi non et animam simul assumpserit, quam specialiter liberare dignatus est. Sic, commemorata carne, simul et anima suscipi debere cognoscitur; quod multis locis invenis esse praedicatum.