# In Psalterium Expositio 3.4.357.87-119

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, 3.4.357.87 to 3.4.357.119. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.4.357.87
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.4.357.87

II, 10). Nam quod dicit, quaerite faciem ejus, praesentiam significat, quam solus quaerit humilis ac devotus. Judicem enim desiderare non potest, nisi qui de ipsius pietate confidit; et cum praesentiam ejus cupit, a prava se actione suspendit. Quaesivit enim faciem Judicis, quando dixit Apostolus: Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi: de caetero reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die justus Judex (II Tim. IV, 7,8). Talis ergo juste faciem judicis quaesivit, qui se coronandum esse Domini miseratione praesensit. Vers. 5. Mementote mirabilium ejus quae fecit; prodigia ejus, et judicia oris ejus. Venit ad secundam partem, ubi patriarcharum nomina et beneficia refert; ut plebs devota possit advertere, nullum Domino inani devotione serviisse. Mirabilia itaque pertinent ad divisionem maris Rubri; prodigia ad plagas quas misit in AEgyptum; judicia oris ejus, quoniam cuncta complevit quae Moysi suo famulo promisisse dignoscitur. Sic in uno versiculo quae subter latius dicturus erat, propositionis loco breviter ante praefatus est. Hoc tamen totum sentiri mavult de Christo Domino. Quod argumentum dicitur a persona. Vers. 6. Semen Abraham servi ejus; filii Jacob electi ejus. Subaudiendum est quod superius dixit, Mementote. Perscrutandum est autem quod in magna discretione propheta Abrahae semen, servos appellat, filios Jacob electos Domini esse commemorans. Judaei enim contumaces quos hic mavult intelligi, carnis Abrahae semen fuerunt; quos merito servos dicit, quoniam perfidia faciente filii esse noluerunt, quibus ipse Dominus dicit: Vos si filii Abrahae essetis, opero Abrahae fecissetis (Joan. VIII, 39). Filios Jacob vero significat fidelissimos Christianos, qui haeredes Domini esse noscuntur. Vers. 7. Ipse Dominus Deus noster, in universa terra judicia ejus. Monetur semen Abrahae et semen Jacob, ut Salvatorem nostrum non unius gentis Deum, sed Dominum credant esse terrarum.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
