Latin
Part 3, Psalm 140
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.40.1
Unproofread scanNot analysed yet
Psalmus David. Quoniam verba tituli frequenti repetitione jam nota sunt, intentionem nostram ad Dominum debemus erigere Salvatorem. Nam dubium est interdum, quod semel dicitur: certissimum vero atque indubitatum est, quod frequenti repetitione praedicatur. Ideo enim praecedentibus quibusdam praeconibus admonemur, ut aciem mentis nostrae ad res venturas opportuna devotione praeparemus: ne dum incognita fuerint quae dicuntur, negligentius forsitan audiantur. Supplicat enim propheta, ut cautioribus visum est, quatenus inter actus istos mundanos a diversis liberetur erroribus: ne in peccatorum retiaculum cadat, cum quibus se non optat habere aliquam portionem.