Latin
Part 3, Psalm 140
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.40.11
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 9. Sicut crassitudo terrae eructata est super terram: dissipata sunt ossa nostra secus infernum. Cum prius de haereticis diceret et tyrannis qui verba Domini audire noluerunt: nunc venit ad martyres, quos ferali insecutione laniabant. Crassitudo enim terrae, quando eructat, morbos facit, aerem corrumpit, et lues hominibus periculosa longe lateque diffunditur. Sic tyrannorum nefanda superbia tabe suae malitiae corpora martyrum sauciabat, quos congrue propheta dixit ossa sua, quia constat eos Christianae fidei esse validissima firmamenta; quorum praedicanda constantia (juvante Domino) nec poenis victa, nec longa insecutione mollita est. Et respice proprietates verborum velut suavissima mella decurrere. Non dixit, in infernum: quia licet mori communi sorte videantur, vita illis aeterna conceditur.