Latin
Part 3, Psalm 140
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.40.13
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 11. Custodi me a laqueo quem statuerunt mihi, et ab scandalis operantibus iniquitatem. Per laqueos et scandala, totius mundi mala breviter propheta complexus est; a quibus se supplicat custodiri, ne per insidias eorum possit intercipi. Laquei sunt diversa carnis desideria, quibus mentes humanae blandis nexibus illigantur. Scandala, quae per fratres proveniunt inquietos, qui lite, superbia sanctam refugiunt charitatem. Quid habituri sunt simile, si eos tam praecipuum munus contingat amittere? Et respice quia post laqueos scandala ponit: quoniam inveterator ille pessimus, quando per laqueos non potuerit decipere, scandalis nititur gratiam nobis Divinitatis auferre.