# In Psalterium Expositio 3.40.14

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 3, Psalm 140. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.40.14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.40.14

Vers. 12. Cadent in retiaculum ejus peccatores: singulariter sum ego donec transeam. Ecce unde se superius petebat eripi, ne debuisset combinari cum talibus. Et vide quemadmodum comparationi factae apta verba consentiant. In diaboli retiaculum cadent qui peccatorum circuitione clauduntur. Legimus tamen et bona retia illa, quae centum quinquaginta tres pisces. Domino jubente, clauserunt; quae [ed., qui] typus esse sanctae probantur Ecclesiae. Sed beati qui in illis piscibus annumerantur, infelices qui cadunt in istum numerum perditorum. Retia enim dicta sunt quasi retinentia. Addidit, singulariter sum ego donec transeam. Singularis est qui (sicut superius dixit) cum pessimis hominibus non ambulat combinatus, qui Trinitatem sanctam unum Deum et Dominum confitetur, qui spem suam in nullo alio, sed tantum ponit in Domino. Donec transeam, id est quandiu in hoc mundo fuero commoratus. Hoc enim saeculum beati velut viantes transire dicuntur, quia nullis ejus delectationibus occupantur.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
