# In Psalterium Expositio 3.40.3

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 3, Psalm 140. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.40.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.40.3

Expositio psalmi. Vers. 1. Domine, clamavi ad te, exaudi me; intende voci orationis meae, cum clamavero ad te. Ilic quaeramus enthymema. Proponit enim, Domine, ego clamavi ad te; sequitur conclusio, Exaudi igitur me. Sic virtus illa enthymematici syllogismi brevi complexione peracta est. Volens enim propheta humano generi affectum continuae orationis infundere, duo tempora videtur discrepantia posuisse. Dicit enim de praeterito, clamavi, quod perfectam significat orationem. Et iterum repetit, dum clamavero ad te, quod utique constat positum de futuro; ut sicut nullum tempus a culpis est vacuum, ita nec a devotis precibus reddatur otiosum. Contra peccata siquidem continua, salutare remedium est jugiter pio Domino supplicare. Nam quid proderit dimitti praeterita, si videantur obligare ventura? Finis ergo bonus quaeritur Christiani, ut in extremis cum venia transeat, ne vita sit ultima quae delinquat. Respice quod hic et in sequenti versu orationes suas quarto modo geminavit, quia sancto viro tantae rei nulla poterat esse satietas. Oratio est enim quae nos a culpis liberat, judicis animum conciliat, delicta mundat; nec oranti deesse potest misericordia, quod nos humilitas, ut jugiter deprecemur, instigat. Sed hoc totum pius facit Dominus, dum non vult damnare quos praemonet; clamat enim opifex rerum: Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat (Ezech. XVIII, 32).

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
