Latin
Part 3, Psalm 140
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.40.5
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 3. Pone, Domine, custodiam ori meo: et ostium circumstantiae labiis meis. Petit sanctissimus propheta ne quid tale dicat quod pervenire debeat ad reatum. Sed hoc duplici supplicat tutamine communiri; ut nec cogitatio ejus iniqua sapiat, nec prava voluntas in fatua verba prosiliat. In utroque enim noverat esse peccatum, unde se fieri deprecatur alienum, sicut. Salomon dicit: Circumvalla possessionem tuam in spinis, argentum et aurum tuum constitue, et ori tuo fac ostium et seram, et verbis tuis fac jugum et mensuram (Eccli. XXVIII, 28, 29). Ostium quippe ab optando dictum est, quod dum clauditur obstat intrantibus. Inspiciebat enim vir sanctus magnis precibus esse muniendum, unde tam facile noverat venire peccatum. Proxime quippe in superiori psalmo dixerat: Vir linguosus non dirigetur super terram (Psal. CXXXIX, 12).