# In Psalterium Expositio 3.40.7

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 3, Psalm 140. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.40.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.40.7

Vers. 5. Cum hominibus operantibus iniquitatem: et non combinabor cum electis eorum. Tertia supplicatio est, ut liberetur a collegio eorum qui operantur iniquitatem: ne cum ipsis quasi combinatus debeat implicari. Combinati enim dicuntur rei, quando duo simul in uno vinculo colligantur, ut alter alterum praepediens, fugam liberam habere non possint. Orat ergo propheta, ne cum talibus illigetur, qui implicatione mutua alterutrum sibi impedire noscuntur. Non combinabor respicit ad utrumque, et ad homines operantes iniquitatem, et ad electos eorum. Et nota quod addidit, eorum, ne putares revera electos Domini, qui tali nomine vocabantur. Multo enim sceleratiores sunt illi qui inter malos videntur esse praecipui, quasi duces criminum, quasi principes latronum, et caput omnium perditorum.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
