# In Psalterium Expositio 3.40.8

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 3, Psalm 140. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.40.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.40.8

Vers. 6. Corripiet me justus in misericordia, et increpabit me; oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. Postulata linguae custodia, et criminum excusatione damnata, venit ad secundam sectionem, in qua vir sanctus increpationes eligit justorum, quam blandimenta peccantium. Sed quae sit correctio justi breviter intimavit, dicendo, in misericordia: quoniam vir sanctus non in ira corripit, sed per dilectionem increpator accedit. Nam etsi vultum irati ostendit, cor tamen placati semper assumit; sicut monet Apostolus: Fratres, si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spirituales estis, instruite hujusmodi in spiritu lenitatis, considerans teipsum, ne et tu tenteris (Gal. VI, 1). Quapropter haec consuetudo bonorum est, ut malint se a bonis corripi, quam sceleratorum adulatione praedicari; sicut scriptum est: Meliora sunt vulnera amici quam voluntaria oscula inimici (Prov. XXVII, 6). Sequitur, oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. Oleum et in bono et in malo plerumque ponitur. In bono, ut est illud Evangelii: Tu autem cum jejunas, unge caput tuum oleo, et faciem tuam lava (Matth. VI, 17); et in quadragesimo quarto psalmo: Propterea unxit te Deus Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis (Psal. XLIV, 8). Est enim oleum in bonam partem causa splendoris, pabulum luminis, praestans nitorem pariter et salutem. In malam vero partem, sicut hic ponitur: oleum peccatoris est dilectio simulata verborum, quae adulationibus et blandimentis nostras mentes velut olei pinguedo leniter ingrediens, rigorem veritatis emollit, et ad noxias cogitationes amoris ficti potius ostentatione perducit; sicut in alio psalmo dictum est: Mollierunt sermones suos super oleum, et ipsi sunt jacula. Et Salomon ait: Verba adulatorum mollia, novissima autem eorum perveniunt in intima ventris (Prov. XVIII, 8). Quapropter illa monita semper eligenda sunt, quae non ad dilectionem saeculi trahunt, sed ad praecepta nos Divinitatis incitant. Potest autem et illud evangelicum de decem virginibus hic decenter aptari (Matth. XXV, 1), quod quinque virgines, quae actus suos probatissimos Domino dedicaverunt, et conscientias lucidas conservantes charitatis oleo refertae, semetipsas tanquam lampades ardentissimas Domini conspectibus obtulerunt. Istae (sicut hic dicit) merito credendae sunt a justis homi ibus fuisse correctae, et misericordiae studio nihilominus esse reprehensae. Reliquae vero aliae quinque virgines, quae adulantium vocibus infelici sorte crediderunt, caput earum factum est in sua deceptione pinguissimum; et ideo exstinctis lampadibus non sunt receptae: quoniam tetram vitam ante Dominum veri luminis non decebat offerri. Quam parabolam beatus Augustinus in libro Quaestionum quinquagesimo nono latius et decenter exposuit. Et ideo consideremus quam periculosa sit adulatio, quae excludere probatur a Domino.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
