Latin
Part 3, Psalm 140
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.40.9
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 7. Quoniam adhuc est oratio mea in beneplacitis eorum. De superiore sensu pendet iste versiculus; ait enim: Oleum autem peccatoris non impinguet caput meum; et subsecutus adjunxit: Quoniam adhuc est oratio mea in beneplacitis eorum. Nam cum dicit adhuc esse orationem suam in beneplacitis eorum, id est iniquorum, indicat se perfecte nondum fuisse conversum: quando et sibi orando talia provenire desiderabat, qualia illorum vota esse cognoverat. A quibus omnibus se alienum effici precabatur: ne caput suum oleo peccatoris, id est malae suasionis adulatione pinguesceret.