Latin
Part 3, Psalm 141
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.41.1
Unproofread scanNot analysed yet
Intellectus David, cum esset in spelunca oratio. Psalmi causa praesenti quidem titulo continetur: sed per similitudines corporalium rerum spiritualis rei nobis competens praebetur indicium. David enim filius Jesse Saulem principem fugit, et cum in spelunca lateret oravit (I Reg. XXIV), quod Dominum Christum in corpore ante passionem suam significabat esse facturum. Nam cum huic orationi intellectus praemittitur, ad illum talis comparatio referri debere monstratur, qui persecutores suos orando vitans, diversorum locorum permutatione celatus est; quatenus et Dei Filius, quod de semper prophetas promiserat adimpleret, et veritatem assumptae incarnationis ostenderet. Sunt enim in hoc psalmo verba Domini Salvatoris, cum sceleratissimam Judaeorum vitaret insaniam. Unde merito factum est, ut propter significandam Hebraeorum persecutionem, fuga David poneretur in titulo. David enim (sicut saepe diximus) et regem terrenum indicat et coelestem. Sic in uno nomine duarum causarum significatio continetur. Illud autem meminisse debemus, hunc psalmum quintum esse de his qui inscribuntur Oratio.