# In Psalterium Expositio 3.41.13.1-18

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, 3.41.13.1 to 3.41.13.18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.41.13.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.41.13.1

Conclusio psalmi. Finitus est quidem ordo psalmorum, qui orationis titulo praenotantur: nunc oportet in eorum termine aliqua sub brevitate complecti; quatenus praestante Domino salutariter incitemur ad nostrum festinare remedium. Imprimis agentes illa quae jussa sunt, et labia nostra crucis impressione signantes. Domino supplicemus ut os nostrum abluat humana faece pollutum. Dicit enim Isaias: Immunda ego labia habeo, et in medio populi immunda labia habentis habite (Isa. VI, 5). Deinde orandum est verbis, non quae humana desideria subministrant, sed quae ipsa Divinitas ad remedium nostrae pravitatis indulsit. Oratio vero ipsa ex humili, ex mansueto, ex sincere debet corde procedere: peccata sua sine excusatione confitens, et inter amaras lacrymas de dulcissima Domini miseratione confidens. Terrena non expetat, sed coelestia concupiscat: sit segregata desiderio corporeo, et tantum juncta divino; sit tota denique spiritualis, habens solas lacrymas carnis. Nam quem oras, contemplatione mentis (quantum fas est) appete contueri, et agnoscis qualis ante ipsum debeas prostratus offerri. Ille enim est, sicut dicit Apostolus, Beatus et solus potens, Rex regum, et Dominus dominantium, qui solus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem, quem nemo hominum vidit, sed nec videre potest (I Tim. VI, 15, 16), Quapropter ad talem tantumque Dominum cum omni timore vel dilectione debemus accedere, et ita in eum dirigere mentis intuitum, ut quidquid potest splendoris, claritatis, fulgoris, majestatis, mens humana concipere, super haec omnia cognoscas esse Deum, qui omnes creaturas suas incomparabili bonitate dispensat. Nec falsa praesumptione nobis aliquid imaginemur: quoniam arcana substantia Dei quae fecit omnia, sicuti est, creaturarum scientia non potest comprehendi. Nulla enim forma in Deo, nulla circumscriptio est. Natura inaestimabilis, virtus incomprehensibilis, pietas singularis. De quo nimis congrue pronuntiatum est: Deus potest dici quod non est, non potest comprehendi quod est.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
