Latin
3.41.13.19 to 3.41.13.35
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.41.13.19-35
Unproofread scanNot analysed yet
Ad hunc igitur omnipotentem, sine initio, sine fine, qui universas mundi omnemque creaturam suam commeat atque replet, sic tamen ut in scipso ubique sit totus, malos non praesentia, sed gratiae suae virtute derelinquens: Quod Pater Augustinus ad Dardanum scribens, latius explicavit (Epist. 57, in resp. ad quaest. 1). Salutariter nos admonet festinare sermo propheticus, dicens: Venite adoremus, et procidamus coram Domino; ploremus ante Deum (Psal. XCIV, 6). Et ne omnino fluctuantes ac trepidi linqueremur, addidit, qui fecit nos; ut cum nos ab ipso creatos esse cognoscimus, factorem nostrum fiducialiter exoremus. Tunc quod a nobis humiliter in divina laude dicendum est, in ipsa pene oratione sentitur cum a Domino clementer audimur, si nobis tamen expediat obtinere quod petimus. Nullas enim ingratus a superna donatione repellitur, cui petere simplici ac devota mente conceditur. Tantum se enim aliquis impetrasse veniam sentit, quantum pias lacrymas fudisse cognoscit. Est et aliud nostrae provectionis indicium; . ut quanto quis se plus amare et timere cognoverit Deum, tanto necesse est ut illi divinum propinquet auxilium. Sic beneficio Domini omnis diabolica fraus vincitur, sic ipso miserante peccata superantur. Dicta sunt quidem de oratione quantum et mediocritas ingenii, et loci qualitas postulavit. Si quis vero de hac re plenissima cupit ubertate saliari, legat facundissimum Cassianum, qui in nona et decima collationibus, tanta et talia de orationum generibus disputavit, ut evidenter per ipsum Spiritus sanctus locutus fuisse videatur.