Latin
Part 3, Psalm 141
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.41.4
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 2. Effundam in conspectu ejus orationem meam, et tribulationem meam ante ipsum pronuntio. Quam pura, quam suavis erat oratio, quae in conspectu Patris velut perspicui fontis copia fundebatur! Fundebatur plane, non ut ima peteret, sed ut ad pietatis supernae altitudinem perveniret. Dictum est autem, in conspectu ejus, quia bonas orationes velut aliquid vultuosum Divinitas inspicit; et eum voluntas nostra ab hominibus non possit conspici, ab illa tamen constat intendi. Sed quae sit ista oratio subter exponitur, tribulatio scilicet, quae sinceras et continuas efficit orationes. Et nota quoniam innocentiae securitate dicitur: Tribulationem meam ante ipsum pronuntio. Illae siquidem afflictiones coram ipso poterant pronuntiari, quae injuste probabantur infligi. Pronuntiat itaque pius advocatus ante Patrem tribulationes suas, ut veniam pro nostris possit obtinere peccatis. Et nota quod in his duobus versibus quatuor modis oratum est, sicut dicit Apostolus: Exhortare ergo primo omnium fieri precationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones (I Tim. II, 1).