# In Psalterium Expositio 3.41.5

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 3, Psalm 141. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.41.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.41.5

Vers. 3. In deficiendo ex me spiritum meum, et tu cognovisti semitas meas. De superioribus pendet pars ista versiculi; nam quod dicit: In deficiendo ex me spiritum meum, sic intelligendum est, ac si diceret: Tribulationem meam ante ipsum pronuntio, cum deficit ex me spiritus meus. Multas enim et gravissimas tribulationes vult intelligi, quas ante Deum se pronuntiare profitetur. Sed quoniam spiritum ejus nun quam legimus defecisse, quia cuncta voluntaria passione complevit, hoc potius a parte membrorum debemus accipere. Quod expositionis genus provide a majoribus constat inventum, quando aliquis sic loquitur, quod ejus non possit convenire personae, ut illud: Et delicta mea a te non sunt abscondita (Psal. LXVIII, 6). Nam fideles taliter et in octogesimo tertio psalmo locuti sunt: Concupiscit et deficit anima mea in atria Domini (Psal. LXXXIII, 3). Et alibi: Defecerunt oculi mei in eloquium tuum, dicentes: Quando consolaberis me (Psal. CXVIII, 82). Et in sequenti psalmo dicturus est: Velociter exaudi nie, Domine: Defecit spiritus meus (Psal. CXLII, 7).

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
