# In Psalterium Expositio 3.41.8

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 3, Psalm 141. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.41.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.41.8

Vers. 6. Clamavi ad te, Domine; dixi: Tu es spes mea, portio mea in terra viventium. Venit ad partem secundam, in qua inimicorum se insidias petit evadere; ut corda fidelium resurrectionis ejus munere gratulentur. Clamavit autem, spem suam ponens in Dominum, quando dixit: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum (Luc. XXIII, 46). Sequitur, portio mea in terra viventium. Probat hoc specialiter locus ille, quando in cruce positus latroni dixit: Amen, dico tibi: Hodie mecum eris in paradiso (Ibidem, 43). Paradisus est enim terra viventium, quam soli beati feliciter introibunt, qui sub aeternitate et securitate victuri sunt. Humiliter enim et communiter dicit, portionem sibi esse in terra viventium, cum tota ipsius esse noscatur. Simile est et illud quod dictum est de apostolis: Pater, volo ut ubi sum ego, et ipsi sint mecum (Joan. XVII, 24).

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
