# In Psalterium Expositio 3.43.12

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 3, Psalm 143. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.43.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.43.12

Vers. 10. Qui das salutem regibus, qui liberas [mss. A., B., F., redemisti] David servum tuum de gladio maligno. Reges, homines justos significat et veraces qui regunt, ut diximus, adjutorio Domini corpora sua. Istis ergo regibus Dominus dat salutem, cum eos a vitiis carnalibus liberos facit; de quibus in Sapientia dicitur: Dat regnum regibus (Sap. IX, 7). Liberas David, ad pugnam respicit Goliae; ut qui liberatus fuerat corporaliter, spiritualiter victor esset immanium quoque viliorum. De gladio maligno, diaboli significat potestatem. Quia et Domini gladius legitur; sed illum benignum esse non dubium est, sicut dicit in Evangelio: Non veni pacem mittere in terram, sed gladium (Matth. X, 34). Quapropter malignus est gladius diaboli, quia dividit a bonis; benignus est autem gladius Domini, quoniam separat a malis.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
