# In Psalterium Expositio 3.43.14

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 3, Psalm 143. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.43.14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.43.14

Vers. 12. Quorum filii sicut novellae plantationes, stabilitae a juventute sua. Primis versibus de malis disputans impiorum, eos detestabiles reddit: nunc etiam bona ipsorum quae videntur, accusat; ut ubique dedecus habeant, cum et ipsa gloria ipsorum abominata respuitur. Filios eorum dicit, qui pravi dogmatis praedicatione generantur. Isti novellis plantationibus exaequantur, quia nulla a Patribus tradita praedicatione viguerunt, sed exquisitis novellis erroribus pullularunt, male stabiliti pessima radice defiguntur. Non enim de prophetis, non de apostolis, non de aliqua divina auctoritate firmati sunt; sed voluntaria perversitate novitatis, a sanctae Ecclesiae unitate discreti sunt. Et intuendum est quod in centesimo vicesimo septimo psalmo dederit fidelibus hanc similitudinem; sed ibi filios sanctorum circa mensam dicit Domini constitutos, hic vero quia communicationem non habent rectam, altare eis sacratissimum submovetur.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
