Latin
Part 3, Psalm 143
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.43.2
Unproofread scanNot analysed yet
Divisio psalmi. Post interfectionem Goliae quam mystica diximus operatione completam, in prima parte propheta Domino gratias agit, peracti belli discrimine se fuisse liberatum: deprecans ut cito Domini declaretur adventus, per quem diabolus victus est, et quasi spiritualis belli quod Golias figuraliter gessit, est secuta perfectio: tunc enim fideles sunt a magno discrimine liberati. Secunda in Novo et Veteri Testamento propheta Domini se psallere compromittit, liberatus a pessimis inimicis, qui beatitudinem suam in saeculi istius felicitate posuerunt; beatos autem illos tantum definiens quorum est Dominus Deus eorum.