# In Psalterium Expositio 3.43.5

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 3, Psalm 143. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.43.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.43.5

Vers. 3. Domine, quid est homo? quod innotuisti ei, aut filius hominis? quoniam reputas eum. Audiamus regem plus suis molibus imperantem; ut post tot insignia virtutum tanta gratia Domini protectus, non solum se fateatur exiguum, sed etiam humanum genus divinis beneficiis per se demonstret indignum. Annulat enim cum dicit: Quid est homo? quasi pulvis qui vento flante transfertur: quasi limus in terram liquidam resolutus, qui habere non potest firmitatem. Quapropter quid est homo? sub interrogatione et despectu pronuntiandum est. Huic infertur laudativa responsio, quod innotuisti ei. Quale est enim, ut ille coeli terraeque fabricator per assumpti corporis veritatem, usque ad hominum dignatus fuerit venire notitiam, et rectis fide innotuerit inaestimabile deitatis arcanum? Quae figura dicitur erotesis, id est opposita a contrario interrogatio. Simili modo interrogandum est: aut filius hominis? Idem respondeatur, quoniam reputas eum; utique in ovibus tuis, in numero praedestinatorum, in illa Jerusalem beata ubi semper justi dc Domini contemplatione gaudebunt.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
