Latin
Part 3, Psalm 143
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.43.6
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 4. Homo vanitati similis factus est; dies ejus sicut umbra praetereunt. Exponit definitive quod superius breviter dixit: Quid est homo? id est; vanitati similis factus, non plasmatus. Adam enim quando creatus est, verax, simplex, purus, immortalis fuit; sed postquam femina suggerente peccavit, factus est vanitati similis, quoniam et mutabilis et mortalis effectus est. Vanum enim illud dicimus, quod de sua substantia cadens, in auras tenues evanescit, ut fumus, ut umbra. Cujus rei ipse comparationem dedit. dicens: Dius ejus sicut umbra praetereunt. Merito quando umbra videtur, videtur quidem, sed firmitatem non habet permanendi; nam discedente corpore per quod fit, ipsa quoque evanescit ac disperit. Talis ergo est post peccatum Adae hominum vita, nisi beneficio Domini fuerit confessione reparata.