# In Psalterium Expositio 3.43.7

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 3, Psalm 143. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.43.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.43.7

Vers. 5. Domine, inclina coelos tuos, et descende; tange montes, et fumigabunt. Erupit in apertam prophetiam de Domino Christo: illam sententiam paulo latius aperiens, quam superius breviter dixit, id est quod innotuisti ei. Tunc utique aspectu innotuit homini, quando in humilitate sanctae incarnationis apparuit: quia cum in forma Dei maneret, essetque Deo Patri coaeternus atque aequalis, exinanivit seipsum, formam servi accipiens (Philip. II, 7). Unde merito dicitur: Inclina coelos, et descende: quoniam ista fieri nisi inclinata divina potestate non poterant. Inclinatio enim caelorum fuit, quando ad hominem liberandum honor supernorum virtusque descendit. Montes hic superbos homines debemus accipere, et diabolica iniquitate praetumidos, quos Dominus tetigit, quando eis compunctionem piae conversionis attribuit. Fumigaverunt autem, dum [ed., quando] crebris suspiriis continuisque gemitibus sua peccata ploraverunt. Crassus enim fumus ore vomitur, cum te in planctum vitalem mortalis corporis compago commoverit.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
