# In Psalterium Expositio 3.44.15

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 3, Psalm 144. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.44.15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.44.15

Vers. 15. AIN. Oculi omnium in te sperant, Domine, et tu das escam illis [ mss. A., B., illorum]in tempore opportuno. Vers. 16. PHE. Aperis tu manum tuam, et imples omne animal benedictione. Ecce nonus locus intratur, qui dicitur a justitia. Hic in his duobus et alio versu qui sequitur latius explanatur; ut qui Dominum misericordem audiunt, justum quoque judicem contremiscant. Justitiae enim ipsius est, ut qui in ipso sperare non desinunt, ab ipso salientis munera consequantur. Sed ista esca uniuscujusque rei continentia debet intelligi. Alia enim corporaliter, alia spiritualiter expetunt gubernari; sed bis omnibus una esca est largitas Creatoris. Et ne crederes semper dandum esse quod petitur, adjecit, in tempore opportuno. Multi enim petunt, sed feliciter differuntur. Quapropter unum hoc assidue deprecemur, ut illa nobis Dominus propitius tribuat, quae expedire cognoscit. Nos enim (sicut dicit Apostolus)quid oremus, sicut oportet, nescimus (Rom. VIII, 26). Cognoscimus etiam in potestate ipsius omnia constituta, quando ipso manum aperiente, omne animal benedictione completur. Sed melius, ut hoc animal rationabilem creaturam debeamus accipere, quam revera constat posse benedici.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
