# In Psalterium Expositio 3.44.2

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 3, Psalm 144. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.44.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.44.2

Divisio psalmi. Laudatio Christi quae a beato propheta proposita est, alphabeti Hebraei ordine decurrens, tribus narrationibus explicatur. Prima est laudis ejus infinita promissio, continens praedicti alphabeti litteras tres. Secunda dicit laudem Domini novem modis esse peragendam, habens litteras quatuor. Tertia parte quae in secunda de praeconio Christi breviter proposuit, paulo latius atque evidenter explanat, in fine commonens ab omni carne Dominum debere laudari; quae pars retinet litteras quatuordecim. Illud tamen prae omnibus debemus intendere: quia sic dictum est unde Dominus laudari possit, ut tamen partes ipsae inexplicabiles esse videantur. Verbi gratia, dicitur laudandus esse in operibus suis: sed quis ejus possit opera, ut dignam est, explicare? Dicitur de potentia: sed quis ejus potentiam enarrare praevaleat? Una ergo veritas est, sic per partes laudem dici Domino, ut tamen non credas eam sufficienter posse compleri.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
