Latin
Part 3, Psalm 144
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.44.5
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 3. GIMEL. Magnus Dominus et laudabilis nimis, et magnitudinis ejus non est finis. Miranda complexio, vera praedicatio, sic laudare Dominum, ut quantum est magnus, non aestimes explicandum. Sensus enim totius creaturae deficit, et adhuc illa retractatio semper excrescit. Nam sicut nullo loco clauditur, ita nec eloquentia quamvis amplissima ejus possunt praeconia terminari. Virtus inexplicabilis, pietas incomprehensibilis, sapientia ineffabilis, cujus vera definitio est, finem in sanctis laudibus non habere. Et nota quia dum dicitur: Magnitudinis ejus finem non esse, nunquam te praecipit ab ejus praedicatione cessare. Nam et taciti gratias agimus, cum nos prohabili conversatione tractamus. Qui cum nullis possit laudibus comprehendi, singulis tamen sermonibus indicatur, cum dicitur: Magnus nimis; et iterum, Magnitudinis ejus non est finis. Qui definitionis quintus est modus; hic Grace dicitur κατά. τύν λέξιν, Latine ad verbum, quando singulis vocabulis rem quam scire quaerimus, intimamus.