Latin
Part 3, Psalm 144
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.44.9
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 9. TETH. Suavis Dominus universis, et miserationes ejus super omnia opera ejus. Tertius argumenti locus est a magnificentia. Quid enim magnificentius quam suavem esse i, qui tamen eum devotis sensibus ipsius munere gustaverunt? Sicut Petrus apostolus dicit: Si tamen gustastis quoniam dulcis est Dominus (I Petr. II, 3). Dulcis enim dici non potest, nisi eis qui bona ipsius spiritualiter imbiberunt. Quid iterum magnificentius quam miserationes supra omnes operas suas impendere, quae eo gloriantur auctore? Dicat aliquis: Cur ergo damnandi sunt peccatores, quos ejus creaturam esse non dubium est? Sed respice quia miserationes conferendas dicit supra operas Domini. Ipsum enim coronat, quod in nobis occulto judicio gratia prorogante largitur; illud damnat quod diabolo machinante construitur. Vis enim posita, verborum solvit absolutissime quaestionem. Opera enim Domini semper eliguntur, nostra vel diaboli sine dubitatione damnantur.