Latin
Part 3, Psalm 145
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.45.1
Unproofread scanNot analysed yet
Alleluia. Ecce iterum auribus nostris insonat coelestis auctoritas, pulsatque Alleluia januas cordis, ne vacuis atque inanibus cogitationibus occupemur: quoniam otiosum tempus habere non decet militem Christi. Habet enim et lingua fructus suos; uberrima siquidem messis inde colligitur, si in laudes Domini pura mente moveatur. Spirituale membrum est, cum famulatur auctori; ipsam quoque animam commendat, dum veritatem loquitor. Quapropter compleamus aerem dulcissimis sonis; nam musica ista salutaris non solum mortalium permulcet auditum, sed etiam intellectum delectat angelicum.