# In Psalterium Expositio 3.45.10

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 3, Psalm 145. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.45.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.45.10

Vers. 8. Pupillum et viduam suscipiet, et viam peccatorum exterminabit. Pupillus et vidua sunt, qui Dominum pura mente respiciunt, humanis solatiis destituti; bos recipit Christus suo munimine vindicandos. Sed cum istos pro sua pietate receperit, diabolum, qui est via peccatorum, exterminabit, id est a termino regni sui reddet alienum, quod unicuique impiorum in illa sancta judicatione venturum est. Sic istis decem sententiis praeconialibus, in quo Domino debeat spes esse fidelium, abundanter ostensum est. Et ne forsitan putes esse contrarium, quod in superiori psalmo diximus novem loca dominicas laudis disposita: nunc autem in praeconiis ejus denarium calculum memoravimus esse decursum. Scias aliud esse argumentorum sedes, aliud definitionum regulas; ibi enim singula quaeque generali distinctione sunt posita, hic autem sub una specie definitionis variis sententiis quid sit Dominus intimatur; et, siut fieri solet, de uno loco argumentorum duae definitiones pluresve collectae sunt.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
