Latin
Part 3, Psalm 145
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.45.6
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 4. Exiet spiritus ejus et revertetur in terram suam: in illa die peribunt omnes cogitationes eorum. Causam reddit cur dixerit in hominibus non esse praesumendum. Hic spiritum, animam debemus accipere, sicut ait in Evangelio: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum (Luc. XXIII, 40). Egressa itaque anima de claustro corporis sui, in terram remeat caro defluens, unde sumpsit initium. Ideo enim addidit, suam, ut significaret inde fuisse procreatam, sicut legitur in Genesi: Fecit Deus hominem de limo terrae (Gen. II, 7). Mortis igitur tempore pereunt humane cogitationes, quae se in diversos ambitus semper extendunt: modo possessionibus studentes, modo divitias congregantes, modo honores magnopere perquirendo. Sed haec omnia dispereunt, quando earum rerum vota frustrantur; sicut divitem in Evangelio legimus increpatum: Stulte, hac nocte auferetur a te anima tua: qua autem praeparasti cujus erunt (Luc. XII, 20)?