Latin
Part 3, Psalm 145
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.45.9
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 7. Dominus solvit compeditos, Dominus illuminat coecos. Dominus diligit justos, Dominus custodit advenam. In hoc et sequenti versu ille locus aptandus est: Memoriam abundantiae suavitatis ejus Quid enim suavius quam ut misericordiae ejus facta memorentur, ut dicat: Dominus solvit compeditos, Dominus illuminat caecos, Dominus diligit justos, Dominus custodit advenam; pupillum et viduam suscipiet, et viam peccatorum exterminabit? Solvit utique compeditus Dominus Christus, sicut in Evangelio dictum est: Nonne oportebat hanc filiam Abrahoe, quam alligaverat Balanos decem et octo annis solvi ab infirmitate sua (Luc. XIII, 16)? Sed hoc non solum de vexatione immundi spiritus potest intelligi, sed etiam de omnibus vitiis, quibus meos nostra quasi quibusdam funibus illigatur. Nam sicut ligat diabolus qui peccata connectit, ita solvit Christus qui delicta dimittit. Sequitur, Dominus illuminat coecos. Omnes vitiosi caeci sunt, quia peccatorum obscuritatibus implicantur. Sed istos ille solus illuminat qui in Evangelio luto facto perunxit oculos (Joan. IX, 6), et contenebratum hominem ad gaudium perfectae sanitatis adduxit. De quo etiam dictum est: Qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I,9). Addidit quoque, Dominus diligit justos. Cujus est enim justos diligere, nisi qui eos praevalet in aeternam beatitudinem collocare? Nam sicut diabolus affectat impios, ita Dominus diligit justos. Subjecit etiam, Dominus custodit advenam, id est qui de Babylonia civitate diaboli ad Jerusalem civitatem Domini Salvatoris advenerit. Hunc custodit, si tamen in electorum habitatione permanserit, sicut in alio psalmo dicitur: Incola ego sum apud te in terra, et peregrinus sicut omnes patres mei (Psal. XXXVIII, 13).