Latin
Part 3, Psalm 146
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.46.13
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 11. Beneplacitum est Domino super timentes eum, et in eis qui sperant super misericordia ejus. Superius dixit qui ei poterant displicere, nunc dicit quales sint illi qui placent. Amat itaque eos Dominus qui eum formidant, sed non timere degeneri. Multi enim timent; sed quia desperant de misericordia ejus, minime diliguntur: sicut Judas, qui post timorem culpae recognitae, non supplicandum, sed desperandum potius aestimavit. Ille enim timor Deo probatur acceptus, qui cum amore maximo et pia praesumptione conjungitur. Timeat ergo unusquisque ne peccet, amet ut supplicet. Nam si rogaturus non est, hoc facit et ille qui non timet.