# In Psalterium Expositio 3.46.6

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 3, Psalm 146. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.46.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.46.6

Vers. 4. Qui numerat multitudinem stellarum, et omnes nomine suo vocat. Sed quamvis et istud ad litteram Domini potentiam videatur ostendere, ut nobis innumerabiles stellas Divinitati dicat esse numerabiles, earumque nomina propriis vocabulis nuncupari, quoniam illi omnia comprehensibilia sunt, cui arena maris, et guttae pluviarum, et capilli hominum dinumerati esse noscuntur: nam cum dicit, nomine suo, astrologos arguit, qui eas vocant nominibus alienis, ut Veneris, Mercurii, Jovis, Martis, Saturni, et his similia; illud tamen aptius est, ut ea magis intelligere debeamus. Superius enim dixerat: Contritos corde esse salvandos, quos jam post indulgentiae medicinam stellas debemus accipere. Lucent enim velut astra in nocte hujus saeculi, qui meruerunt in sanctorum numero congregari. Sed quamvis multos hic continere videatur Ecclesia, illi tamen a Domino numerantur, qui regni ejus participatione gaudebunt. Nam stellas, sanctos viros nos posse intelligere Genesis locus ille testatur, qui ait: Multiplicabo semen tuum sicut stellas coeli (Gen. XXII, 17). Et Salomon dicit: Justi autem fulgebunt sicut stellae coeli (Sap. III, 7). Scimus autem a Domino nomina vocari posse sanctorum, quando eos in coelo legimus esse conscriptos, sicut in Evangelio dicit: Nolite gloriari quia daemonia subjecta sunt vobis; gaudete autem et exsultate, quia nomina vestra scripta sunt in coelis (Luc. X, 20).

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
