# In Psalterium Expositio 3.46.7

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 3, Psalm 146. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.46.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.46.7

Vers. 5. Magnus Dominus noster, et magna virtus ejus, et sapientiae ejus non est numerus! In hoc et sequenti versu a magnitudine, Domini laus decora cantatur. Dicendo enim, Magnus Dominus et magna virtus ejus, et sapientiae ejus non est numerus: Suscipiens mansuetos Dominus, humilians autem peccatores usque ad terram, magnitudo ejus absolute declaratur. Nam cum superius propheta per diversas partes laudis excurreret, admiratione completus exclamat: Magnus Dominus noster! utique cujus nec facta numerari, nec laus praevalet apprehendi: congregans dispersiones Israel, sanans contritos corde, numerans multitudinem beatorum, et omnes nomine suo vocans. Quis enim possit comprehendere quanta sit de cinctis collecta laudatio, cum sit in unaquaque re mirabilis magnitudo? Dicendo enim, noster, culturas dementissimae paganitatis excludit. Virtus autem magna, quia singularis, quia omnipotens, quia rerum omnium gubernator et conditor est. Sequitur, et sapientiae ejus non est numerus. Hic numerum pro fine debemus accipere, quia omnia calculus quae sunt numerat et definit. Sapientia vero Dei quemadmodum potest habere numerum, quae auctor calculi esse cognoscitur? Nam si numerari posset, jam videretur esse sub numero. Quod si nec ipse numerus totus a nobis potest sciri, quomodo, qua ratione praevalet divina sapientia comprehendi? Creaturis enim suis incomparabiliter potior est Creator, et ideo veraciter dictum est: Sapientiae ejus non est numerus. Nam de his quae creavit, Sapiens dicit: Omnia in mensura, numero et pondere Deum fecisse (Sap. XI, 21).

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
