# In Psalterium Expositio 3.49.4

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 3, Psalm 149. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.49.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.49.4

Vers. 2. Laetetur Israel in eo qui fecit ipsum, et filii [mss. A., B., F., filiae] Sion exsultent super regem suum. Israel et Sion diversa quidem vocabula, sed virtus una sanctorum est; nam Israel interpretatur vir videns Deum; Sion speculatio dicitur. Quod utrumque ad beatum populum pertinere manifestum est, qui laetari et exsultare in Rege suo Christo Domino commonentur, quando ipsum viderint omnipotentem, ipsum aeterni praemii largitorem, quem hic crediderunt in sua majestate venturum. Quis enim erit illius gaudii modus conspicere illum Dominum rerum, qui hic mori creditus est pro salute cunctorum? Mensuram quidem istius laetitiae jure nescimus, sed tamen ultra omnia bona esse confidimus, quod tanta veritas pollicetur.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
