# In Psalterium Expositio 3.49.7

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 3, Psalm 149. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.49.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.49.7

Vers. 5. Exsultabunt sancti in gloria, laetabuntur in cubilibus suis. Hinc usque ad finem psalmi virtus Domini potentiaque praedicatur. Quidem enim fortius quam tantam potestatem sanctis suis tribuere, ut de inimicis sumant, ipso largiente, victorias? Sed cum dicit: Exsultabunt sancti in gloria, laetabuntur in cubilibus suis, introitur jam secunda positio, quae continet gaudia sanctorum et potestatem Christo credentium. Sed intendamus nunc quomodo sanctorum exsultatio describatur. Gloria est bonorum actuum frequentata laudatio. De qua justi laetantur in cubilibus suis, id est in secreto pectoris; sicut Apostolus dicit: Nam gloria nostra haec est testimonium conscientiae nostrae (II Cor. I, 12). Ibi enim laetantur, ubi solus ille cognoscit qui donare dignatus est. Laetantur utique, quando sic bonum Dominum se habere perpendunt, ut reis donet veniam, peccantibus gratiam, non merentibus gloriam sempiternam. Contra in hoc saeculo stultus a se foras egrediens, exsultat in hominum fabulis, et mereri se putat, quod eum sermo falsus exaltat. Est ergo sanctis disciplina gloriandi et modus gaudii, ut ad illum referantur bona qui tribuit universa. Nam si mensura desit laetitiae, non est gaudium, sed ruina.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
