Latin
3.5.364.415 to 3.5.364.448
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.5.364.415-448
Unproofread scanNot analysed yet
Nullis enim obsequiis talis Dominus placari potest; nam qui semper odit, semper iratus est. Denique vide quid sequitur, et tribulaverunt eos inimici eorum, et humiliati sunt sub manibus eorum. Talis ergo vicissitudo recipitur, ut qui amanti Domino servire noluerunt, odientibus inimicis justo judicio probarentur esse subjecti. Vers. 41. Saepe liberavit eos. Ipsi autem exacerbaverunt eum in consilio suo; et humiliati sunt in iniquitatibus suis. Vers. 42. Et respexit eοs cum tribularentur, cum exaudiret orationem eorum. Duplici modo hic misericordia Divinitatis [ed. ,Domini] exponitur. Praemisit beneficia, et humana non cessavit iniquitas; intulit vindictam, et afflictis iterum dignata est donare clementiam; ut intelligamus ipsum et bona praemittere. et flagellatis denuo subvenire. Hoc enim in his versibus reperis, si diligenter intendis. Vers. 43. Et memor fuit testamenti tui, et paenituit eum secundum multitudinem misericordia suae. Causam dicit quare fuerit Israeliticus populus, cum saepius peccaret, auditus; nec usque ad perditionem debitam Domini miseratione pervenerit; propter Testamentum scilicet novum quod est aeternum, ubi Domini adventus eluxit, qui nulla successione mutabitur. Ipse enim promissus est Abrahae, quia de ejus erat semine nasciturus; hoc erat absconditum in prophetis, sed Evangelii tempore revelatum est. Poenituit autem, more humanitatis edicitur, quae dum poenitet, consuevit mutare dispositum. Apud Dominum enim cuncta certis modis ordinata discurrunt; nec aliquid novum contra praescientiam ejus evenit, dum omnia quae sunt facienda cognoscit. Necesse enim fuit ut nobis nostro more loqueretur, qui naturam mortalitatis, ut nos in aeternum vivificaret, assumpsit. Sed considera quia ista poenitentia Domini tunc fieri dicitur, quando et nos poenitentes esse cognoscit. Talis enim nobis ille efficitur, quales nos sibi esse probaverit. Addidit, secundum multitudinem misericordiae suae. Ipsa est quae cuncta peccata superat, ipsa quae usque ad nostram carnem venire dignata est.